LUCULLUS Lucis Licinius

LUCULLUS Lucis Licinius
LUCULLUS Lucis Licinius
fil. vel nepos Luculli, qui Cos. cum Posthumo Albino dein cum Claudio Marcello, paulo ante primum bellum Punicum fuerat. Vir clarissimus Rom. plurimas praeclaras res gessit: nobilis, disertus, dives, munus Quaestorum amplissimum dedit. Sullae. cui favebat, victoriam contra Ptolomaeum, Aegypti Regem conciliavit, cumque per Muraenam, Mithridaticae classis compotem in Asia reddidit. Praetor Africam iustissime rexit. Adversus Mithridatem missus, collegam suum Cortam Chalcedone obsessum liberavit, Cyzicon obsidione solvit, Amisam, Euparoriam, Themiscyram, etc. cepit. Mithridatis copias ferro afflixit, cumque regno suo Ponto exuit, et rursum cum Trigrane Rege Armeniae subveniente, magnâ felicitate superavit, ac Tigranocerten, regni metropolim, cum Nisibe, occupavit, longe lateque formidabilis: nec obscuravit gloriam Triarius, legatus eius, a Mithridate victus, post quod ipse desertus a suis, se recipere coactus est, A. U. C. 687. Hic (ut resert Athen.) cum Romam post expeditionem Ponticam rediisset, ad vitam sumptuosam, et elegantem se convertit, tantas enim opes paraverat, ut aedibus et praetoriis exstruendis, hortis, et caenationibus amoenissimis, incredibilique sumptu paratis, et bibliothecâ insigni utriusque linguae libris referta, atque omnibus obviâ ac patenti, opes bello quaesitas conterere non potuerit, cum interim quottidiano epularum apparatu, in proverbium pene venerit. Nimius in habitu, maxime signorum, et tabularum amore flagravit. Post cum alienatâ mente desipere coepit, tutela eius M. Lucullo fratri permissa est. Addidicerat antem Vir adeo insignis Eloquentiam et Philosophiam, sub Antiocho Ascalonita, Sisenna et Hortensio Eius vitam scripsit Plutarch. Vide quoque Aur. Victor. de Viris Ill. c. 47. Oros. l. 5. c. 19. Appian. Alex. in bello Mithr. Flor. l. 3. c. 5. etc. nec non supra in voce Licinius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Lucius — (abbreviated L.) is one of the small group of common forenames found in the culture of ancient Rome. It is derived from the latin word Lux ( Lux, Lucis ), meaning light ( …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”